HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 9: De creatione hominis.

#Gen. I#Psal. XXXVIII#OVID. Met. l. I, 85#Psal. XXXII

Deinde subditur de creatione hominis sic: Faciamus hominem, etc.. Et loquitur Pater ad Filium, et Spiritum sanctum. Vel est quasi communis vox trium personarum, Faciamus, et nostram: factus est autem homo ad imaginem Dei, quantum ad animam. Sed imago Dei est anima in essentia, et ratione ejus, quia spiritus factus est et rationalis ut Deus. Similitudo in virtutibus, quia bona, justa, sapiens. Cum imagine pertransit homo, quia illam habet etiam homo peccans, similitudine vero saepe privatur. Masculum vero et feminam creavit eos. Hoc quantum ad corpus, tamen dicitur creasse propter animam. Eos autem dicit pluraliter, ne androgeos, id est hermaphroditos factos putaremus. Tamen secundum corpus factus est homo quodammodo ad imaginem Dei cum: Os homini sublime dedit, etc.. ut Deum, et coelestia videat, et imitetur. Unde cum quaesitum esset a quodam philosopho ad quid factus fuisset, respondit, ut contemplet coelum et coeli numina. Dedit autem homini Deus potestatem, ut praeesset aliis animantibus. In tribus ergo notatur hominis dignitas. Primo quia non solum factus est in genere suo ut praedicta, sed etiam quia imago Dei est; secundo quia cum deliberatione factus est. In aliis siquidem operibus, dixit et facta sunt, in hoc tanquam inter se deliberantes personae aierunt, faciamus; tertio, quia scilicet homo dominus statutus est animalium, ut essent ei quem futurum mortalem Deus sciebat, in alimentum, in indumentum, et laboris adjumentum. Ante peccatum enim herbas tantum et fructum arborum dedit Deus in escam hominibus et animalibus. Quod inde colligitur, quia ante peccatum nihil noxium, aut sterile terra produxit. Et nota quia in maximis, ut in leonibus, perdidit homo dominium, ut sciat se amisisse, et in minimis, ut in muscis etiam perdidit, ut sciat vilitatem suam; in mediis habet dominium, ad solatium, et ut sciat se etiam in aliis habuisse. Et benedixit eis Deus sic.